Baldwinus, Semigalliensis episcopus
Quedlinburg, 28.V.1233
Landeshauptarchiv Sachsen-Anhalt
LASA, U 8, D Nr. 52
Originalas saugomas Saksonijos-Anhalto žemės archyve (Landeshauptarchiv Sachsen-Anhalt), LASA, U 8, D Nr. 52. Pergamento lapas su popiežiaus legato Livonijoje, Žiemgalos vyskupo Balduino Alniečio antspaudu: " + : BALDVWINVS : DI GRA ~ SEMIGALLIEN : EPS".
Skelbta: Gustav Schmidt. Urkundenbuch der Stadt Halberstadt. Erster Theil. Halle, 1878, p. 36-37.
Universis Christifidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, Baldwinus miseratione divina Semigalliensis episcopus, apostolice sedis legatus, salutem in vero salutari. quoniam, ut ait apostolus, omnes stabimus ante tribunal Christi, rationem reddituri in die novissimo de singulis, que gessimus in eorpore, sive bonum fuerit sive malum oportet nos diem messionis extreme pietatis operibus prevenire ac eternorum intuitu seminare in terris, quod multiplicato fructu recolligere debemus in celis, firmam spem fiduciamque tenentes, quoniam qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet vitam eternam. cum igitur, sicut intelleximus et vidimus, novella plantatio domus fratrum ordinis Predicatorum in Halverstat, opere tam pio quam sumptuoso inchoata, sine fidelium subsidio nequeat consummari, universitatem vestram monemus et exhortamur in Domino, in remissionem vestrorum vobis peccaminum injungentes, quatinus de bonis a Deo vobis collatis pias elemosinas et grata ei subsidia caritatis erogetis, ut per vestram subventionem ipsius inopie consulatur et vos per hec et alia bona, que Domino inspirante feceritis, ad eterna possitis gaudia pervenire. nos igitur, de omnipotentis Dei misericordia ac bb. Petri et Pauli apostolorum ejus necnon ea qua fungimur auctoritate confisi, omnibus vere penitentibus et confessis predicte domui subsidia ferentibus, qui propter hoc ipsum cum devotione singulis sabbatis et diebus sollempnibus accesserint, tam de intus Halverstat quam de foris venientibus, XX dies de injuncta sibi penitentia relaxamus.
Šaltinis: Gustav Schmidt. Urkundenbuch der Stadt Halberstadt. Erster Theil. Halle, 1878, p. 36-37.