Petrus Albanensis; Wilhelmus Sabinensis; Iohannes, cardinalis
Lugduni, 3.III.1251
Archiwum Główne Akt Dawnych
Zbiór Dokumentów Pergaminowych
nr 4499
290 x 270 + 25 mm
Petrus, miseratione Divina Albanensis, et Wilhelmus eadem miseratione Sabinensis episcopi, ac Iohannes, Dei gratia tituli s. Laurentii in Lucina presbyter cardinalis, omnibus Christi fidelibus, ad quos praesens scriptum pervenerit, salutem in nomine Iesu Christi. Vestra noverit universitas evidenter, quod, cum dominus papa, diligenter attendens, quod quaedam ordinationes, quae Rigensem, Semigalliensem et Curoniensem tangebant ecclesias, reformationem et correctionem in quibusdam non immerito requirebant, correctionem et reformationem ordinationum huiusmodi nobis viva voce duxerit committendam. Nos, attendentes, quod Rigensis ecclesia, quae in dilatatione fidei Christianae, utpote primitiva et praecipua pro universis ecclesiis in partibus livoniae et Estoniae, laboravit, adeo in suis iam fuerat diminuta limitibus, quod, nisi eiusdem ecclesiae ampliarentur termini, paganorum incursibus, quibus frequentius conquassatur, resistere non valeret, nec Divinus cultus, sicut ab eadem incepit ecclesia, debitum susciperet incrementum, ut eiusdem ecclesiae solicitudini condigno respondeatur affectu, terram, quae Semigallia dicitur, auctoritate nobis in hac parte commissa, dioecesi eiusdem Rigensis ecclesiae decernimus uniendam, ita quod Rigensis episcopus ipsam Semigalliam cum omni iurisdictione et iure temporali et spirituali possideat, excepta tertia parte eiusdem Semigalliae, quam fratres domus s. Mariae Theutonicorum cum decimis et omni iure et iurisdictione temporali possident et hactenus possiderunt. Et sic nullus de caetero in eadem Semigallia praeficietur episcopus. quia, cum quaedam pars sit Rigensis dioecesis, quae tantae latitudinis non existit, quod si tota etiam conversa foret ad fidem, proprium non posset episcopum sustinere. Verum cum bonae memoriae S. Moguntinus archiepiscopus discretum virum, fratrem Henricum dictum de Luttelburg de ordine fratrum minoritum, status illarum partium prorsus ignarus, in Semigalliensem episcopum auctoritate apostolica duxerit promovendum, nos eundem fratrem ad totam Curoniensem dioecesin, nunc pastore vacantem, duximus tranferendum, quam totam Curoniam sive Curlandiam pro suae dioecesis terminis tam idem frater Henricus, quam successores eius pacifice possideant et quiete, ita tamen, quod magister et fratres domus s. mariae Theutonicorum in eadem Curonia duas partes eiusdem terrae cum decimis et omni iure et iurisdictione temporali possideant, et eodem modo praefatus Curoniensis episcopus tertiam partem residuam eiusdem terrae cum omni iure et iurisdictione temporali et spirituali pacifice possideat et quiete. Quia vero capitulo Rigensi ab eodem Rigensi episcopo, ante praesentem ordinationem nostram, ducentorum uncorum in Donedange et Thargele in eadem Curoniensi dioecesi reditus fuerant assignati, reditus ipsos praefatos capitulum ex nunc in perpetuum cum decimis et omni temporali iurisdictione et iure retinere volumus et mandamus; quos tamen iidem capitulum a dioecesano loci suspcipient et etiam possidebunt, prout superius est expressum, tam in portione fratrum et capituli praedictorum, quam in tota Curoniensi dioecesi, episcopo dioecesano omnibus iurtibus servstis, quae non possunt nisi per episcopum exerceri. Et quoniam propter paganorum frequentes incursus, et alia emergentia negotia peragenda, Curoniensem episcopum in civitate Rigensi contingit saepius commorari, domum et aream, quam bonae memoriae Semigalliensis episcopus habuerat in eadem civitate Rigensi, eidem Curoniensi episcopo decernimus et volumus assignari, cum idem Curoniensis pretium, pro quo eadem domus et area redemptae fuerunt, paratus Rigensi episcopo fuerit exhibere. Et ne sedes metropolica, quae ab eodem domino papa de novo in illis partibus est creata, debito careat fundamento, ex suae titulo dignitatis decernimus ordinandum, ut archiepiscopus, qui ad eam metropolin est assumptus, in civitate Rigensi praedicta, quae nobilior ex multis causis et habilior aliis ecclesiis illarum partium esse videtur, sedem archiepiscopalem constituat, secundum quod ei per litteras apostolicas est indultum. Si autem idem Rigensis episcopus cedere episcopatui Rigensi vel ad alium episcopatum se transferre voluerit, id ei auctoritate praesentium indulgemus, et sic memoratus archiepiscopus nominatam Rigensem ecclesiam pro metropoli libere valeat adipisci. Alioquin dictus Rigensis, quoad vixerit, pacifice in statu praesenti, tam in civitate, quam dioecesi Rigensi permaneat, eodem archiepiscopo tam in civitate Rigensi, quam per totam suam provinciam iurisdictionem metropoliticam exercente. Quod autem eiusmodi ordinatio, facta de consensu eiusdem archiepiscopi et fratris Theodorici, dicti de Grueningen, magistri eiusdem domus s. M. Theutonicorum in Prusia et Livonia, et discreti viri Alexandri sacristae, et Lamberti, canonici Rigensis, procuratorum episcopi et capituli Rigensis praedictorum, et Henrici, canonici s. Theobaldi Metensis, procuratoris eiusdem fratris Henrici, quondam Semigalliensis episcopi, nunc vero episcopi Curoniensis, rata permaneat et inviolabiliter observetur, sigillorum nostrorum munimine, una cum sigillis praedicti archiepiscopi ac memorati magistri, ipsam duximus roborandam. Datum Lugundi, quinto nonas Martii, pontificatus domini Innocentii papae IV. anno octavo.
Šaltinis: Friedrich Georg von Bunge, Liv-, Esth- und Curländisches Urkundenbuch nebst Regesten. Erster Band. 1093-1300., Reval, 1853: 276-279 [CCXIX.].