Vilko dantys

Nicolaus, episcopus Rigensis

Riga, 1251

Fundacja XX. Czartoryskich

Biblioteka Książąt Czartoryskich

23 Perg.

408 x 212 + 30 mm

    Nicolaus, Divina miseratione Rigensis episcopus, omnibus hanc litteram visuris gratiam in praesenti et gloriam in futuro. Cum ex officio pastorali et sollicitudine paterna gregibus nobis commissis non solum in praesenti, verum etiam in futurum, prout possumus, providere teneamur, ecclesiae nostrae cathedralis defectui paterne ac misericorditer compatientes, ne sollempne Divinum officium, quod incessanter diebus ac noctibus in ipsa Domino Iesu Christo et piae eiusdem genitrici Mariae exhibetur, propter defectum personarum et rerum inopiam valeat adnichilari, eandemque ecclesiam, tanquam filiam dilectam, a Domino Iesu Christo nobis commissiam, temporibus nostris secundum possibilitatem nostram non solum in spiritualibus, verum etiam in temporalibus promovere, honorare volumus et exaltare, igitur dimidietatem nostrae partis in Semigallia, quae a domino papa nostro episcopatui unita est et confirmata, eidem ecclesiae nostrae cum omni iure spirituali ac temporali libera voluntate contulimus perpetuo possidendam. Et ne donatio nostra in posterum ab aliquo hominum possit in irritum deduci, praesentem paginam sigilli nostri appensione roboratam ipsi dedimus in munimen, poena anathematis omnem hominem percellentes, qui praememoratam ecclesiam in parte praedicta ausus fuerit molestare. Data in Riga, anno Dominicae incarnationis millesimo ducentesimo quinquagesimo primo, pontificatus nostri anno vigesimo secundo.

    Šaltinis: Friedrich Georg von Bunge, Liv-, Esth- und Curländisches Urkundenbuch nebst Regesten. Erster Band. 1093-1300., Reval, 1853: 290-291 [CCXXXI.].

Vilko dantys