Vilko dantys

Wilhelmus, abbas in Dunemunde

Riga, 1263

Fundacja XX. Czartoryskich

Biblioteka Książąt Czartoryskich

46 Perg., vol. I/9

    A - originalas, saugomas Latvijos nacionaliniame archyve (Latvijas Nacionālais arhīvs) Rygoje (LVVA-8–3a-55.); pergamento lapas su 2 antspaudais; B - 1320 m. balandžio 30 d. Rygos arkivyskupystės kapitulos viceprioro Konrado transumptas, saugomas Kunigaikščių Čartoriskių bibliotekos (Fundacja XX. Czartoryskich, Zbiór Dokumentów PergaminowychPergamentinių dokumentų rinkinyje (46 Perg., vol. I/9), Krokuvoje; pergamento lapas, abu antspaudai neišlikę.

    Skelbta: Monumenta Livoniae antiquae, Bd. 4, 1844, p. 168-169, No. 38; LUB I, nr. 374, p. 476-477; reg. 402, p. 419, 402; Katalog Czartoryskich, nr. 99, p. 43; V. Stikāne, Turaida
13.-16.gs. dokumentos
, 2014, nr. 15, p. 44-45.

    Transumpto tekstas:

    Omnibus Christi fidelibus presentia misuris uel audituris Conradus viceprior totumque capitulum sancte rigensis ecclesie nec non conuentus fratrum minorum in riga oraciones in Christo deuotas. Recognoscimus presentibus et publice protestamur nos infrascriptas litteras vidisse ac audivisse non abolitas non rasas non cancellatas nec in aliqua sui parte vitiatas, sub duobus sigillis veris et integris sub hac forma. W[ilhelmus]dei gracia abass in Dunemunde cistersiensis ordinis totumque capitulum eiusdem monasterii ad quos presens scriptum peruenerit, salutem in deo salutari nostro. Venerabiles viri cari nostri et eximii in oportunitatibus adiutores consules et ciues Rigensis ciuitatis suam nobis peticionem suppliciter porrexerunt quod propter vitanda pericula et propter statum communis boni nos de hoc securos eos reddere curaremus, quod de loco monasterii nostri Dunemunde et terminis ex utroque latere adiacentibus a fluuio Semegallie usque ad fluium quod dicitur toreidera siue eorum consilio et assensu nullam faciamus in perpetuum commutationem aut ab ordine alienationem sed in eo statu in quo fuit hactenus iugiter perseueret, pro qua re predicti consules et ciues se pacto et litteris nobis astrinxerunt, quod contra omnes, qui nostro monasterio in personis uel rebus iniuriose nocere disponerent nobis consilio et auxilio pro posse suo fideliter subvenirent. Nos igitur attendentes predictorum consulum et ciuium erga nos et locum nostrum antiquam benivolenciam et deuotionem considerantes nichilominus quod id, quod petebant a nobis, rationabile esset et utile ac sine dampno nostro et preiudicio, nos eis pacto perpetuo astrinximus et per presentes litteras obligamus, quod prout supra commemoratum est, locum monasterii nostri in Dunemunde et terminos ex utroque latere adiacentes a fluuio videlicet Zemegallie usque ad fluium quod dicitur toreidera sine ipsorum consilio et assensu nunquam aut permutando aut vendendo ab ordine nostro alienabimus aut quae ciuitati possint nocere edificia infra predictos terminos construendo sed in eo statu et iure ordinis nostri in quo fiut hactenus conseruare iugiter satagemus. Ne igitur hec presens nostra ordinatio in posterum mutari valeat, sigilli nostri appensione fecimus presens scriptum fideliter communiri. Testes autem huius sunt Hermannus prior, Godefridus cellerarius, Theodericus cantor, Hinricus subprior, Iohannes custos, Choardus hospitalarius, Engelbertus Magister hospitum, Winandus infirmarius, Conradus Ysenbat, Iohannes Magister novitiorum, Conradus, Olricus camerarius. Datum in Riga anno domini millesimo ducentesimo sexagesimo tercio. In quorum testimonium et veritatem sigilla nostra presentibus sunt appensa. Datum anno domini millesimo trecentesimo vicesimo, sexta feria proxima post dominicam sancte trinitatis.

    Šaltinis: 46 Perg., vol. I/9 dokumento priedas - transkripcija nr. 7.

Vilko dantys