Vilko dantys

Wilhelmus, Apostolice sedis Legato

Riga, IX.1237

Fundacja XX. Czartoryskich

Biblioteka Książąt Czartoryskich

16 Perg.

320 x 210 + 30 mm

    Originalas saugomas Kunigaikščių Čartoriskių bibliotekos (Fundacja XX. Czartoryskich, Zbiór Dokumentów Pergaminowych) Pergamentinių dokumentų rinkinyje (16 Perg.), Krokuvoje; pergamento lapas su 4 antspaudais, pririštų lininėmis virvutėmis: 1) Ozilijos vyskupo Heinricho; 2) Dorpato vyskupo Hermano; 3) popiežiaus legato Vilhelmo Modeniečio; 4) Žiemgalos kapitulos prepozito Heidricho.

    Skelbta: Friedrich Georg von Bunge, Liv-, Esth- und Curländisches Urkundenbuch nebst Regesten. Erster Band. 1093-1300., Reval, 1853: 196-198, No. CLIII; M. Perlbach, Urkunden des Rigaschen Capitel-Archives in der Fürstlich Czartoryskischen Bibliothek zu Krakau, Riga, 1881: 5.

    Dilectis in Christo fratribus omnibus, praesentes litteras inspecturis, W(ilhelmus), Divina miseratione episcopus quondam Mutinensis etc. Noveritis nos recepisse a sede apostolica litteras in hanc formam: Huius igitur auctoritate rescripti viso manifeste, quod ecclesia et episcopatus Rigensis tam in nuntiis Romanae ecclesie, quam in aliis negotiis, quae multas requirunt expensas, super profectum novae Christianitatis, quasi totaliter pro omnibus aliis episcopis et ecclesiis sustineant pondus diei et aestus, nec habeat dioecesis Rigensis ultra Dunam, cum ipsa civitas super littore Dunae sedeat, terminos limitatos. Videntes ex hoc manifestum profectum Christianitatis, et quod alias vix aut nunquam proficiet Christianitatis, ultra Dunam sic terminos illius dioecesis limitamus, ut in dioecesi Rigensi illi termini computentur, qui includuntur inter Vendam et Dunam, sicut ascendit Venda de mari, usque ad locum, ubi Aboa intrat in Vendam, et sicut Aboa ascendit usque ad ortum suum, et sicut de ortu Aboae recta linea flectitur limes versus Dunam usque ad castrum, quod Cocanis nuncupatur, et istorum terminorum constituimus praedictam ecclesiam et episcopum possessores, ita, quod nemo infra praedictos terminos sine voluntate praedicti episcopi et ecclesiae audeat occupare, et quicunque de praedictis terminis episcopo vel ecclesiae Rigensi occupando, possidendo vel impediendo violentiam fecerit, noverit se, ni praemonitus infra quindecim dies cessaverit, autoritate, qua fungimur, apostolica excommunicationis vinculo innodatum: salvis terminis curiae sive marchiae civitatis Rigensis, secundum quod in nostris, quas habent, litteris continetur. Si quis autem infra praedictos terminos existimaverit se aliquid iuris habere, hoc apud legitimum iudicem prosequatur. Curonensem vero dioecesin sic limitamus, ut quidquid est inter Memelam et praedictum fluvium Vende, usque ad Litoviam, et sicut Aboa clauditur versus fluvium Vende, usque ad terminos Semigalliae, in Curonensi dioecesi computetur. Semigalliensem autem dioecesin limitamus, ut quidquid extra praedictos terminos de Semigallia, et extra Curoniam concluditur inter Memelam et Dunam citra fluvium Nigerix et directam lineam ab ortu Nierz, contra Ploecke, in Semigalliensem dioecesin computetur. Has vero limitationes fecimus de consilio et voluntate venerabilium patrum episcoporum, et dilectorum fratrum H. praepositi et capituli Semigalliensis, cum sedes ibi vacaret, et aliorum de terra praelatorum. Datum in Riga, anno Domin. incarnat. millesimo ducentesimo trigesimo septimo.

    Šaltinis: Friedrich Georg von Bunge, Liv-, Esth- und Curländisches Urkundenbuch nebst Regesten. Erster Band. 1093-1300., Reval, 1853: 196-198, No. CLIII.

Vilko dantys